monumenta.ch > Hieronymus > sectio 51 > 59 > 69 > sectio 12 > csg457.148 > 35 > ad Thessalonicenses I, 2 > 10 > sectio 12 > sectio 4 > bnfGrec107.731 > sectio 291 > 1 > sectio 262 > sectio 338 > sectio 30 > 4 > sectio 27 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 3, 4
IULI BASSI. Nihil putaram amplius adici posse audaciae istius, quam quod in illa rupe Vestam nominaverit; tamen ab ipso supplicio in templum usque revoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reverti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiluit! Hoc potius venit, ubi damnatur, quam illo, ubi absolvitur. ALBUCI SILI. Si quis (ad)huc dubitabat de deiecta, veniat et sibi ipse credat: haec impudentia virginis est? in urbe tam beata cum tot superfiuant virgines, cum tot principum filiae sint, postulat, ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. 'Quare ergo, si incesta sum, vivo? ' nescio; hoc unum scio, nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas, [et] ut id saxum absolvat, quod tantum damnatas accipit.